Alter Peter

Name Alter Peter
Straße Petersplatz
Standort Alter Peter | Innen, unter dem Turm
Art Gedenktafel
Stadtbezirk 5. Au-Haidhausen
Stadtbezirksteil Untere Au
Inschrift

Sta viator ac respice
memento rev. dom. decani
et consiliarii eccl.
Maximiliani
Stritter
Parochi ecclesiae sancti Petri Monacensis
ab anno MCMXXXVIII usque ad annum MCMIL.
Variam expertus fortunam pastor fidelis /
tempore belli atro- cissimi vidit desolationem
civitatis ac civium, dissolutionem huius almae
ecclesiae matricis ferro ignique die XXV Februarii
anno doloris MCMXLV, cum lugerent viae urbis
quondam principalis, eiusque portae destructae,
sacerdotes gementes ac virgines squalidae,
ipsa quasi vidua sederet oppressa amaritudine,
cum iacerent in terra foris puer et senex,
parvuli peterent panem, necesset, qui frangerent eis.
In angustiis articuloque mortis vere suorum pater
praedicavit Christus crucifixum. Sperans resurrectionem
intravit pacem domini die XXIV Novembris anno MCMIL.
cui pastor aeternus aeternam in caelis habitationem
comparare velit.
tuis ut precibus faveas, amice lector, rogaris.